- PYXUS
- PYXUSuntis, urbs Siciliae a Miantho condita. Gentile Pyxuntius, Stephanus. ὅμορα τοῖς Γέταις. A Dione, l. 17. ubique Quadi Marcomannis, ac Iazygibus coniunguntur. Ac sane societatem ipsis armorum contra Romanos semper fuisse etiam posterioribus saeculis, vel ex uno Marcellino satis patet, l. 17. c. 11. Augusto, inter haec quiescenti, per hiemem apud Sirmium, indicabant nuntii graves et crebri, permixtos Sarmatas et Quados, vicinitate et similitudine morum, armaturaeque concordes, Pannonias, Maesiarumque alteram cuneis incursare dispersis. Vide quae sequuntur. Unde liquebit, Quadorum gentem ad fluv. Granuam usque tunc temporis pertinuisse. Quod etiam attestatur M. Antoninus Imperator sub quo, Danubiô traiectô, in Imperium irruperunt, in vita sua, l. 1. his verbis: Τὰ εν Κουάδοις, πρὸς τῷ Γρανούα. Adversus hos Quados Marcomannis iunctos, non sine prospero successu bella gessisse A. C. 174. Imperatorem praedictum. auctores sunt Dio Cassius, et Iul. Capitolinus. Sed et Lucianus in Pseudomanti, cuius haec sunt verba: Ο῞τε Θεὸς Μάρκος ἤδη τοῖς Μαρκομάνοις καὶ Κουάδοις συνεπλέκετο. Eam expeditionem celebriorem reddiderunt Christianae legionis Melitinae suppliciis impetrati caelitus imbres, cum exercitus siti fere confectus iam esset. Meminêre Tertullian. ad Scapulam, et in Apolog. c. 5 et ex eodem atque Apollinario Euseb. Hist. Eceles. l. 5. c. 5. et Chron. l. 1. et 2. Nicephorus Callistus, l. 4. c. 12. Zonaras, Annal. Tom. 5. Xiphilinus in Marco. Orosius, histor. l. 7. c. 15. Otho Frisingensis, Chron. l. 3. c. 25. Ioh. Aventinus, Boior. Annal. l. 2. aliique. Quamquam istud Cassius, loc. cit. Arnuphis Aegyptii, vel Iuliani, ut apud Suidam alius nescio quis, Magicis procurationibus, Marci ipsius precibus Capitolinus, moribus pietatique Claudianus, Christiano nomini iniquiores, adscribant, Gatakerus. in M. Antonin. Nic. Lloyd. Fuerunt hi populi Phil. Cluverio, ubi nunc maior pars Moraviae, versus Occasum. Sansoni incoluisse videntur totam Moraviam; erantque inter Lugios, Burios et Teracatrios ad ortum, et Marcomannos ad Occasum, a quibus Hercyniâ sylvâ separabantur. Quadorum terram a Lecho, A. C. 565. occupatam, Silesiam et maiorem Poloniam interpretatur Cromer. l. 1. Hist. Pol. Vide de Marcomannorum et Quadorum in Valeriam (quae hodie Croatia) deque Slesiorum in quados, migratione, B. Rhenannum, l. 1. cum Notis Cl. Ottonis I Cti p. 151. 182. et 209.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.